- TARRACO
- TARRACOinsignis Hispaniae civitas, Scipionum opus, a quo provincia ipsa Tarraconia, et Tarraconensis vocatur. Mela, l. 2. c. 6. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. A Mauris moenibus circumdata est. Hanc numquam captam gloriantur Hispani. De Conciliis hîc habitis, Morer. Hinc Tarraconensia vina optima. Martial. l. 13. Epigr. 118.Tarraco Campano tantunt cessura Lyaeo.Silius, l. 3. v. 369.——— Dat Tarraco pubemVitifera, et Latio tantum cessura Lyaeo.Plin. l. 14. c. 6. Hispaniarum Laletana (vina) copiâ nobilitantur, elegantiâ vero Tarraconensia. Syrum habet nomen Tarcon, quasi regiam, aut palatium dixeris. Martial. l. 10. Epig. 104. v. 4.Hispanis pete Tarraconis arces.Ausonius, in Emerita, Clar. Urb. 9. v. 4.Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certat.Quod vero ait auctor noster, Tarraconem esse Scipionum opus, testes secum habet Plinium, l. 3. c. 3. et Solinum, c. 26. idque quia non parum auxetunt. Alioquin autem de Tarracone iam scripserat Eratosthenes, antequam Scipiones pedem in Hispaniâ fixissent. Nic. Lloyd. Baudrando fuit urbs alias Cosetanorum, nunc Cataloniae, cum portu, in ora maris Mediterranei, parvi circuitus, deficit indies. Archiepiscopalis ad ostia Tulcis fluv. 12. leuc a Dertusa in Ortum, Barcinonem versus 15. et 250. ab Olarsone oppid et Fonte Rapido in Eurum. Ab ea tractus adiacens, Campo de Tarragona. Vide Oihenart. utr. Vasc. Nec omittendum quod Tarraconenses primi Augusto Templum posuerunt, adhuc vivo, datumque in omnes provincias exemplum, Tacitus, Annal. l. 1. c. 78. quos tamen in eius cultu parum fuisse diligentes, notum est ipsius Augusti ioco, apud Quintilianum: Aedem poste,a quum labebatur, restituit sumptu suô Hadrianus, omnibus Hispanis Tarraconem in Conventum vocatis, apud Spattian. c. 12. Idem et Severus fecit, somniô monitus, ut in eius Vita habet Spartianus etc. De Tarraconensi Conventu, Spartiano indigitato, Plinius, l. 3. c. 3. et antiquae Inscriptiones plures. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 276. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.